Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
ficta enim exempla similitudinis
habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra;
quamnquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge
mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non
potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut
num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum
est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten-
tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei
gratia dicatur aut minuendae, quae ὑπερβολὴ dicitur, multa
alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem
[p. 4013]
tamen ex locis, ut ante dixi, et in1 maximis et minimis in2
quaestionibus argumenta ducuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.